

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 3: Versus 12
Omnes declinaverunt,etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias:Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere.Et subjecit:Omnis autem populus non permisit illos[Jer. 38.]. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos.Non est usque ad unum.Christus enim tantum facit bonum in se et in suis.